Spiritual Experiences (Buss) n. 1195

Previous Number Next Number See English 

1195. De Rabbino qui apparuit

Apparuit quidam obscurus, seu potius aliquod obscurum, quia ex regione ista veniebat, ut urbe Hierosolyma coenosa, circa Gehennam, de qua prius [745-54, 843-55], sed aperiebatur tanquam porta, ac veniebat in luce nocturna seu stellifera, cumque aperta porta, intraret, errantes stellae sed obscuriores in eo erant, et volabant circum eum a sinistro ejus imprimis; hic accedens ad me, non {1} autumabam, quod aliquis spiritus esset, sed tenebrosa nubes, sed usque accessit propius, seque adplicuit sinistrae meae auri, superne, quam tangebat ore, ut mecum loqueretur, sed non loquutus est voce sonora, sed quasi intus in se, usque tamen eum audiebam, satis manifeste. @1 J.F.I. Tafel nec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church