Spiritual Experiences (Buss) n. 1196

Previous Number Next Number See English 

1196. Dicebat quod Rabbinus Judaeorum esset, et quod a longo tempore fuerit in urbe ista coenosa, lamentatus valde, quod tamdiu in tali urbe moraturus esset, ubi plateae {1} nihil nisi coenum et lutum, ubi eundum, et quod non alio cibo vesceretur, quam coeno; quaerebam, cur, dum spiritus esset, cuperet edere, dicebat, quod ita videatur ei, quod cuperet edere, et quod tunc nihil aliud ei offeratur, quam coenum, quare valde lamentatus. @1 imperfectum in ms.$

1196a. Quaerebat itaque quid faciendum, quia, dixit, non invenire se Abrahamum, nec Isacum nec Jacobum, de quibus cum aliqua ei dixerim-quod {1} frustra quaererentur, quia nihil opis ferre possint, et alia, quae arcaniora sunt de iis- {2} (1197.) dicebam itaque ei, quod nullus alius quaerendus, quam solum Deus Messias, Quem in vita ita contemserant, quod Ipse regat universum tam coelum quam terram, et quod a nullo alio auxilium petendum-quaesivit {3} sollicite, et aliquoties, ubi est, ut cum Ipso loqui potuisset, dixi, quod ubivis sit, et si cum Ipso loqui vellet, quod inveniatur ubivis loci, ubicunque versaretur, etiam in urbe ista, sed instabat, quod cum Ipso in persona loqui vellet, sed quia suspicabantur spiritus caeteri apud me, dolum, abiit. 1748, 7 Martius. @1 ms. dixerim, quod$ @2 ms. iis,$ @3 ms. petendum, quaesivit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church