Spiritual Experiences (Buss) n. 1275

Previous Number Next Number See English 

1275. Sed postea remotus antrorsum, non volui amplius cum eo loqui, quia nullius rationis susceptibilis erat; dicebatur, quod cogitationes ejus interius tales sint, ut non satis describi queant, tam multa odia simul volvit, et dissipat circumcirca, ut spiritus circumcirca conquesti sint, se quoque ab eo teneri sicut vincti, ita sicut mucus, et quod ab iis sic pellecti, ut simul cooperarentur, nempe ii imprimis, qui {1} non dissimilis prosapiae essent. Talis est sphaera perniciosa talium. 1748, 10 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church