1276. Reor, quod talis sit, quum privatus est rationalitate sua, quia mihi mutus visus, et quasi talis moles seu stipes, in quo odia ista ita coquebant. Mucus itaque in spirituali sensu significat {1} odia tenacia. Dein quoque detectum, quod talis non esset in externis, tunc facilior tractatu, sed tunc cum cogitaret, sic ut cogitatio plena esset talibus odiis, non item extimum ejus, eo enim studebat mundo. @1 ms. significant$