Spiritual Experiences (Buss) n. 1308

Previous Number Next Number See English 

1308. Praeterea quoque mali spiritus cogitant quodam modo, nempe quod modo cogitent intra se, sic ut non patiantur id in cogitationem mere corpoream transire-talis {1} cogitatio non ita apparuit coram me, ex causis, quia scelesta est-quare {2} gloriatus est quidam, quod ita cogitare posset, ut non percipere {3}, sic putans se cum angelis loqui posse, tum penetrare spirituum cogitata, ac regere posse talem spirituum sphaeram, quod tamen falsum, modo enim intra se cogitant, quod facilius est spiritui, quam homini, quia nexus non ita continuus {4} est. @1 ms. transire, talis$ @2 ms. scelestae sunt (sic!), quare$ @3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @4 ms. continuuus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church