1309. Sed cogitatio interior seu angelica aliter se habet, est gradus interioris, quae a spiritibus non intelligitur, nec spiritus in eum statum venire possunt, nisi quasi exuant spiritualia inferiora, assimilari fere potest hominis cogitationi vivae dum est in somniis vivis, tunc separantur corporea, tum quoque ea quae sunt proxima {1} ad corporea, quae ut interiora apparent. 1748, 12 Martiis. @1 ms. proxime ad corporea$