Spiritual Experiences (Buss) n. 1386

Previous Number Next Number See English 

1386. Sed perlatus est in stagnum, et ibi immersus, ibi sub luteo isto perducebatur, seu potius sicut fluctus volvebatur, cum spatio satis multo, quandoque sicut camerato, et quidem quaque versum, ab anteriori ad oppositum latus, tum ad sinistrum, ubi fere qui comedunt carnes [1381], et ibi apparuit sicut aura, coloris auri, quae circumflectebatur, et tandem pervenit ad eum, sic elevatus [est], et aurea ista aura, qua via elevatus, continuabatur subter, sed is tunc non ita apparuit, tametsi ibi erat, putabam quod aura ista aurea significaret aliquid boni, sed a quodam spiritu, qui illuc missus, aura ista aurea, quae ab eo in ascensu continuabatur, elevabatur sicut solet pendula vestis mulieris, post tergum, cum eo, quod vocatur Slap {1} {a}, sic elevata, dicebat quod contineret spurcum, sicut verminosum, ita significabat ea, quod talis confidentia cum fastu [inesset], quae iis apparet {2} sicut aurum, cum tamen spurcissimum sit. 1748, 15 Martius. @1 ms. Slap$ @2 ms. apparent$ @a = syrma (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church