1427. Nec volunt instruere me, de iis quae sciunt, nam volunt mutare ista in alia, quaerebam itaque anne incolas suos instruerent, sed responsum tuli, per interiorem sensum, similiter, quod non velint instruere eos, sed usque quod explorent, quod fit, ut reor, ut inde cupido sciendi alatur et augeatur, si enim responderent ad omnia, tunc perit ista cupido, quare tenentur spiritus eorum in illo statu, ut non velint eos informare, sed usque quod variis modis incolae ab iis explorentur {1}; tum ex causa, quod non veritates in omnibus sciant, nam si veritates, tunc opposita non haberent, sic periret quoque cogitatio, quae ex oppositis variatur, agit, et vivit. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. explorent$