Spiritual Experiences (Buss) n. 1435

Previous Number Next Number See English 

1435. Spiritus nostrae telluris, quoque curiosi sunt, et nosse multa cupiunt, sed imprimis terrestria et materialia, sed rediguntur a Domino, ut interiora correspondentia sciant, et desiderent, quare spiritus nostrae telluris crassiores sunt, lentiores, et cupiditatibus corporeis polluti, quae vastandae sunt, antequam capere possint interiora, et plane vastandae, ut eas aversentur, ut nihili sint, antequam interioribus delectentur: spiritus nostri telluris ideo imprimis constituunt provincias membrorum corporis exteriorum. 1748, 16 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church