Spiritual Experiences (Buss) n. 1436

Previous Number Next Number See English 

1436. De seeinibus fidei, quae irradicantur

Semina fidei, quae per cognitiones, et inde varias derivationes, seu germinationes, in homine, anima, et spiritu, tum angelo, irradicata, talia {1} sunt, ut dum talis fidei veritas inseminata est, tunc sensim producitur in plures veritates, sic ut totum quasi spatium occupet, et falsitates sensim exeduntur, nam fidei veritas primum concepta gignit plures, sicut derivatione aquae a fonte, seu radicum arboris in terra, seu ut radix glandulosa, quae intrinsecus radicatur, et tandem occupat spatium se dilatando, et quae obvia sunt, exedit, primum obliterantur in homine mala, alioquin inseminari nequiret, mala sunt zizaniae, quae latas radices agunt, et boni seminis radices obruunt {2}, postea [inseminatur] persuasio veritatis fidei, quae parit persuasiones inde derivatas, et cum aliis cognitionibus conjunctas, dein venit amor veritatis, sic {3} producit se immensum, et fert fructus. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. irradictae (sic!), tales$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. obruit$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. si$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church