1464. Loquutus etiam sum de iis in mundo, qui non aliter dicturi, quam quod habeant Verbum, nec opus esse revelatione, sic rejiciendo haec, quae e coelo veniunt, et descendunt, cum tamen hic agitur de genuino sensu et intellectu Verbi, et qualis fides sit, et praeterea quoque plura specifice de statu eorum qui in altera vita, nam Verbum simpliciter in sensu ultimo seu literali memorat infernum et coelum, cum damnatione in inferno, et felicitate in coelis, et usque indefinita sunt, quae utrobivis; ideo, talis objectio, quod satis habeant ex revelatis, nihil valet; cum quoque notum sit, quod nullus non ex Verbo assumere et interpretari queat secundum suos animos, dum haerent modo in litera, et eam explicant secundum lubitum in sensu interiori, ut multis constare potest. 1748, 17 Martius.