1463. Quod sensum literalem quidam prementes quam maxime semet decipiant, constare potest solum x unico exemplo, de quo cum spiritibus et angelis quoque loquutus sum [cf. 1321-24], nempe quod 12 apostoli sederent judicaturi 12 tribus Israelis super 12 thronis [Matth. XIX: 28, Luc. XXII: 30]; quod tribus attinet, erant 10 dispersae eo tempore; quomodo eas judicaturi? quod super thronis sederent, hoc non concordat, [h.e.] quod apostoli [id facerent], qui simplices homines [erant], nec intellexerunt quidem cum essent apud Dominum quid Regnum Dei; cum ii ne unum quidem hominem seu animam judicare possint, quod etiam affirmatum est. Praeter similia, quibus plenum est Verbum utriusque testamenti.