Spiritual Experiences (Buss) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. De pertinacia malorum spirituum afferendi hominibus malum

Ab experientia aliquoties didici, quod mali spiritus nequicquam desistant, sed pertinacissime inhaereant, ut faciant homini malum, adeo ut dum copia iis relinquitur, inhaerent per plures dies, et quidem continuo, nec desistunt, sicut mihi ostensum est liquido aliquoties, in eo quod dolores mihi inferrent variis corporis partibus, nunc pedibus, ut vix potuissem gradiri {a}, nervis dorsalibus, ut vix potuissem insistere plantis, quod labarim, similiter partibus capitis, tam pertinaciter, ut dolor et similia perdurarent satis diu et continuo, quae quod a malis spiritibus inferrentur, satis edoctus sum ab iis qui mecum loquuti sunt, nam dolores sedabantur et aggravabantur, et quidem subito, cum mutationibus variis; ex collocutione {1} cum iis, et ex variatione {2}, etc., satis id mihi constare potuit. Experientias prolixum foret enarrare. @1 ms. collucutione$ @2 ms. varietione$ @a =gradi (forma antiqua)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church