Spiritual Experiences (Buss) n. 152

Previous Number Next Number See English 

152. De sphaera spirituum communi

Difficile quidem est intelligere, quid sphaera communis {1} spirituum, et eorum activitas in mentes humanas, nisi datum esset scire, quomodo {2} spiritus in genera et species distinctissime sint divisi, et quod activitas eorum, quae sphaeram format, cuicunque cogitationi et imaginationi hominis respondeat, et sic agat, sphaera spirituum communis non aliter se comparative habet, ac aer, qui est crassior atmosphaera, quae est auditus, ad aetherem seu atmosphaeram puriorem, quae est visus, aut sicut nimbi circa terram, densi, respective ad claram et serenam regionem superne. 1) Spirituum sphaera nunc tam perversa est, ut quicquid usquam a coelo intimiori [influit] in eorum sphaeram, quae constituit coelum tertium {a}, ita pervertatur, ut nihil sciatur, sed omnia et singula prorsus contrario sensu influant in mentes humanas. 2) Talis est ea sphaera hodie, et sic crevit crescitque ad ultimum diem, dum dissipabitur; at vero in antiquissimis temporibus non item: haec etiam causa est, quod revelationes hodie sicut antiquitus nequeant existere, nisi per modum extraordinarium, et quod non talis sit communicatio coelorum ac olim. 3) Per aliquot horas mihi ostensum est, quomodo sphaera communis operatur in mentes humanas, et quidem etiam dum permittebatur, quod nequicquam potuissem resistere, quin auferrent cogitationem, ac praevalerent, talis est istius sphaerae valor, hodie, dum iis datur copia agendi. 4) Tota sphaera prorsus repugnat iis, quae intendunt angeli, et angelorum, qui sunt omnes Dei Messiae, potentia augetur, ut vincere possint. 5) Mira erunt si narrarem, quam foeda objecta, dum phantasiis permittitur iis agere, repraesentent, quae quia horror est dicere, velim potius praeterire, nihil nisi quam foeda sunt. 6) Angeli tertii {b} gradus etiam possunt esse in eadem sphaera, sed ii quia a coelo angelorum reguntur, nihil possunt laedi. 7) Observatu mihi dignum fuit, quod quandoque audiverim spiritum mecum loquentem, et momento mutatum, nunc hoc datum est mihi cognoscere, quod is abreptus sit a sphaera communi, hoc est, coactus loqui secundum activitatem sphaerae: plura adhuc observata sunt, quae exciderunt memoria, nam aufert quicquid verum et bonum est, quod maxime iis displicet: sed dignante Deo Messia, de sphaera hac communi, in genere et in suis speciebus alibi plenius. 1747, die 14 Sept. st. v. 8) Comparari potest sphaera communis cum atmosphaera aetherea, quod haec reflectat objecta singula, sicut pratorum, et agrorum, in singularibus cum suis formis et figuris, ad oculum, et quidem ad mille oculos simul, vel si sint myriades, ita ad singula cogitata, ratiocinia {3}, et phantasias hominis distincte, nam intra naturam est. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. communi$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quomod$ @3 ms. ratiocina$ @a h.e. ultimum$ @b h.e. ultimi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church