1579. De iis, qui vaticinantur futura, et solliciti sunt de futuris
In somno visa mihi est domus lignea, cum tecto, sed absque fenestris, inque tertia mansione erant quidam, qui, cum ad eos, per pontem quasi venirem, non me admittere volebant, quare dejectus ascendere conabar non per funes, sed per fila colligata, ad parva interstitia ad parietem, quibus usus me in altum elevare volui, ut venirem iterum in tertiam mansionem, idque cum periculis, ne delaberer, sed usque non potui illuc ascendere; evigilans audivi quod alius quoque scanderet, de quo dicebatur saepe, quod nunc intret, nempe per introitum sub tecto, ii qui habitabant ibi non volebant quenquam admittere, et super tecta habitare dicebantur.