1580. Cum quaererem quinam ii essent, dicebatur quod sint ii, qui vaticinantur in vita de venturis, et nunc, quod ii qui solliciti sunt de crastino die, nec providentiae Domini fidunt, ii sibi videntur tales domos habitare, et quidem super tecta, et in mansione obscura sub tectis (i morcka winden {a}) et domus apparet lignea, absque fenestris, sunt loco fenestrarum, aperturae patentes, quique similes esse volunt, scandunt ita, nempe per colligata fila, seu fasciculos filorum, cum periculis. 1748, 20 Martius. @a = (in obscuro cenaculo) (verba suecica)$