Spiritual Experiences (Buss) n. 1581

Previous Number Next Number See English 

1581. Quod falsitates pro thesi assumtae confirmentur quandoque, ut nesciant quid veritas, quodque intelligere sic nolint, quid verum

Unum pro exemplo sit; spiritus erronei, et partim maligni, pro thesi affirmanda eam falsitatem assumserunt, quod spiritus in hominis corpus intrare possit, et sic vivere corpore, quod illico affirmare volebant ex eo, quod spiritus apud hominem, putet quod homo sit; cum autem dicerem, quod res se ita non haberet, noluerunt attendere ad rationes, quia pro thesi assumserunt falsitatem, quam sic confirmare vellent, cum tamen ita se res habeat, quod quia spiritus tunc similiter cogitat, capit, et vult cum homine, et actum consequatur {1}, ideo putat quod is homo sit; sed quod non diu perstat, solum in iis statibus, qui comformes sunt. @1 ms. consequantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church