Spiritual Experiences (Buss) n. 1638

Previous Number Next Number See English 

1638. Quod in una idea apparente simplici, tam multa insint, ut nullus effari queat

Id mihi ad vivum ostensum erat per id quod solum unam ideam rei habuerim, in qua modo arbitrabar aliquid illustre esse, praeter quod {a} scirem, quomodo, et quantum. Angelus apud me id videbat, quod intus in idea, quod nempe tam multa, ut miraretur, nempe quod repraesentationes insignes, quas tamen non videre potui, modo datum mihi erat cogitare simplici quasi idea, quod aliquid inesset. @a h.e. absque quod; vide annotationem ad [292a]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church