1639. Similiter dum orationem Domini orarem. Exinde constare potest, quales ideae non clausae, sed ideae a Domino per viam internam influentes, sunt, nempe {1} quod copiosissimae {2}, at vero quales clausae ideae nondum scio, an aliquid intus, forte sic clausum, ut non penetrent ultra, nam in iis est meritum sui, quare dum ultra, malum eorum vertendum est in bonum, quod Solius est Domini. @1 ms. sunt; nempe$ @2 ms. copiosissima$