Spiritual Experiences (Buss) n. 1643

Previous Number Next Number See English 

1643. Quod nullus ideo sibi quid in coelo vindicet, quod multa in vita docuerit

Bini in vita mihi noti, qui multa docuerunt, et satis diligentes in praedicatione fuerunt, ceperunt {a} dicere, quod studio docendi nunc praediti sint; cognovi, quod studium quod in vita habuerunt, sic quasi revivisceret, sed mihi abscondebatur ex quo desiderio {1}, id studium; at cum aliis, qui supra me alte sunt, qui, ut reor, doctores in vita fuerunt, et ideo in altissimo coelo, loquutus sum {2}, et quidem de quodam, qui summo studio docendi in vita gavisus est, in quo ejus vita paene constitit: inde occasio loquendi, dicendo, quod nesciam unde cupido eorum docendi, novi quod tales fuerint in vita corporis, sed sunt quidam qui ideo eo studio praediti sunt, ut sapientes audiant coram mundo, quae cupido eos excitat, quare ex studio seu labore isto nihil mercedis in coelo possunt expectare, quia propter se, ut audiant sapientes: alii propter id, ut inde fiant magni, et promoveantur ad honores; alii lucri causa, alii coacte, quia stipem quaerunt, cum in aliis seu mundanis potius delectentur, alii ex studio insito, ut naturali, sic usque nihil inde possunt exspectare; quod vero concernit zelum in docendo in se spectatum, hoc eorum non est, sed Domini, sicut iidem fatentur in praedicationibus suis. Quare si quisquam in altera vita meritum ponat in tali studio, nihil in coelo obtinet. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. desiderium$ @2 ms. mecum loquuti sunt$ @a = coeperunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church