1644. Iidem qui mecum ex altissimo loquuti sunt, quaesiverunt contra alios, quicquid mali potuissent invenire, quod sollicite quaerebant, cum tamen iidem, sicut percepi, fuerant lascivi, quare eos interrogabam, cur modo talia quaerant, ut inveniant, cur non bona potius, sic ut excusent mala, quod Domini est; hoc ii fassi sunt, quare quoque sermo erat de iis, qui modo mala quaerunt, et nihil boni, ut sic quoque aliis majores videantur; hoc fassi quod ita esset, sed usque non potuerunt aliter agere, nam continuabant. 1748, 22 Martius.