Spiritual Experiences (Buss) n. 1681

Previous Number Next Number See English 

1681. Cumque iis repraesentabam nostrae telluris magnifica palatia, quae nostri spiritus admirabantur-sed {1} spiritus illi non ea aestimabant, quia ex lapidibus et similibus, quae vocant monstra, quia simulachra marmorea-narrabant {2}, quod magnificentiora sint apud eos, quae repraesentabant coram spiritibus nostrae telluris, qui dicebant, quod magnificentius nihil viderint, aliqua eorum, sed ea quae non ita magnifica erant, particulatim modo mihi repraesentabantur, plura non concedebatur, ne scilicet memoriae meae inhaererent; sed sunt eorum templa, in quibus adorant Dominum, sunt arbores procerae, quas dicebant esse admodum altas, quas ita disponunt, ut ramos suos crassos circumquaque diffundunt, quos ita adplicant, adsuescunt, putant, secant, et extendunt, ut palatia forment, et quidem continua, per arcus, et pulchros introitus, ab uno arcuato {3} habitaculo in alterum, et sic per multum spatii, sic ut integram quasi sylvam ita forment, porticus sunt in longum et in latum, cum arcuatis introitibus et ostiis; sic ut dum intus veniant, sint quasi ambulacra super totam sylvam, sed interiora non mihi patuerunt, praeter valvas, et quod arcuata essent, omnia per ramos arborum ita concinnata; gradus etiam a terra formant magnificos, qui oblique sursum tendunt, applicantes sic arborum ramos, conjunguntque ad usum et ad decorem, postquam per eos ascenderint, super genubus adorant Dominum; arbores infra, ex quibus haec aedificia, sunt quatuor et quatuor, inde undequaque ramos sparsos ineptant, qui inservituri solo, et qui valvis, et qui parietibus, qui valvati sunt, et tectis, per quae quoque lux solis penetrat, et dat lumen, qui in solo et circum valvas, [eos] abradunt, ut candidiora sint; quae infra sunt ambulacra, ornamenta externa sunt talia, ut perquam admirati sint ea spiritus nostri, et descripserunt, quod nihil magnificentius, et quod excedant descriptionem, duo aut tria separatim ostensa, colorata {4} erant, cumprimis amant coeruleum nitidum pulchrum, hoc eorum [animum] summopere delectat, praeterea erant colores orantii {a} obscuri, praeter paucum coloris candidi; sed ii non habitant nisi super terra, non in altis, quae iis sancta sunt: sic architectonica eorum collaudant, et aestimant, ut praeferant omnibus, nam suam architecturam, et suarum domorum simplicitatem amant. @1 ms. admirabantur, sed$ @2 ms. marmorea; narrabant$ @3 ms. arcuati$ @4 ms. colorati$ @a = aurantii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church