Spiritual Experiences (Buss) n. 1682

Previous Number Next Number See English 

1682. Quaesivi eos, quid fit cum iis, qui apud eos mali sunt, nam spiritus sunt probi, ut dictum, ajunt quod non liceat improbum esse, et si quis male cogitat et male agit, increpatur primum a spiritu quodam, qui ei dicit, quod si iterum talia faceret, quod moriturus esset, nec permittitur ut iterum malum tale faciat, nam sic moritur, et quidem per deliquium, ita populus iste conservatur a contagiis malorum-quidam {1} talis spiritus apud me erat, mecum loquens, sicut cum iis, quos ibi loci {2} increpat, et sic loquutus est mecum, tum quoque inducebat parti abdominis aliquid doloris, secundum morem apud eos-et {3} dicit ei, quid mali cogitavit aut fecit, et punit dolore ventris, ac ei dicit, si iterum ita faciat, quod moriturus sit, (quod apud nos correspondet morsui conscientiae, nam apud eos qui cum spiritibus loquuntur, manifesti dolores sunt); et dicebat unus, quod per deliquium moriantur, et nunc quod fiant tales spiritus; nempe qui hominem cruciant, increpant, et admonent; erat ad occipitium meum, ibi loquutus, et quidem undulatorie. 1748, 25 Martius. @1 ms. malorum, quidam$ @2 nisi loco legendum$ @3 ms. eos, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church