1734. Qui constituunt meningem super cerebrum, genii sunt, quia meninx perquam sanguinea est, similiter qui constituunt meninges super organula, cerebri; at qui circum fasciculos fibrarum, et interiores nervos, sunt spiritus, sicut enim fibrae oriuntur a principiis suis organicis, ita quoque spiritualia a coelestibus; tum quoque, sicut in foetu, omnis membrana sanguinea fuit, et ejus fibrae dein quasi non sanguineae, ita quoque se habent genii, et sic porro. 1748, 27 Martius.