1735. De idea spirituali, qualis
Unum solum exemplum, ad illustrandum, quales quoque ideae spirituales sunt, adducere licet, ut si modo una quaedam vox edicitur, omnes enim voces sunt ideae, tunc eadem vox indui quasi, et sic intus in ea agere [solet] {1}, ut quidam angelus, audita voce, "Servus," induit se eadem, et sic ex ea oravit, significans per talem repraesentationem, quod servus sit, et sicut servus oret, humilitatis testandae gratia; sed quod ita existere possit, a nemine, nisi a spiritu, et qui in spirituali idea sunt, percipitur, talia sunt permulta. 1748, 27 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel$