1736. De iis qui constituunt cutem externam, et ejus tunicas
Sunt perplures, qui tales sunt, ut constituant integumenta {1} externa corporis, cum differentia a facie usque ad pedes; cum quibus multum collocutus, et de eadem re; sed ii sunt tales, qui in vita corporis in sensu literali manent, qui extimum spurcum constituunt, at qui etiam admittunt interiora, quamvis ea non percipiunt, sed usque in iis manent sicut in sensu externo, ii sunt cutis tunicae interiores. @1 ms. integementa$