Spiritual Experiences (Buss) n. 1737

Previous Number Next Number See English 

1737. Sunt enim qui in literali quidem sensu Verbi manent, sed usque ex diversis causis admittunt sensum interiorem, nempe dum suas theses, seu fidei articulos affirmare volunt, inde sic affirmantia trahunt, qualescunque sint opiniones, imo sic quoque intimiora, nam conveniunt sic eorum thesibus; tum quoque quando interiora ac intimiora favent eorum cupiditatibus, similiter faciunt, ac dum illa favent eorum opinionibus; alioquin rejiciunt, et seorsim spectata ab iis interiora ac intimiora aversantur, et fere odio habent, suntque eorum oppugnatores et inimici, cum eo tamen discrimine, si {1} ab iis proficiscerentur ea, sicut nova, suaemet gloriae et laudis gratia ea amant, tametsi non intelligunt. @1 ms. se ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church