1738. Talia referunt, seu constituunt, nam cutis externa communicat per fibras et vasa cum interioribus ac intimis cerebri, inde ejus sensus, imo imbibunt subtilissima mundi, et transmittunt in cerebrum, praeter quod exhalent quoque subtiliores faeces, sicut {1} a perspiratione sanatoriana {2} constat. @1 ms. faeces; sicut$ @2 ms. santoriana (forte pro sanitoriana), nisi legendum sartoriana$