Spiritual Experiences (Buss) n. 1739

Previous Number Next Number See English 

1739. Cum iis non facile commercium necti potest, seu interesse nequeunt angelis, nam suis opinionibus, et suis cupiditatibus favent, et se aliis praeferunt, nec volunt interiora admittere, quae eas destruunt; sicut cum iis dicitur, quod interiorum ac intimiorum sensus et perceptio sit, quod spiritus non vivat ex semet, sed modo sit organum vitae, hoc aversantur, nam ex se vivere volunt, et quidem omnes, qui tunicas constituunt; quidam tamen usque intelligere id possunt, sed non volunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church