Spiritual Experiences (Buss) n. 1741

Previous Number Next Number See English 

1741. Verbo, penes omnes eos, qui externa hominis constituunt, regnant insaniae, hoc est, phantasiae, nam externa talia sunt, ut agant contra interna, et usque ab internis tenentur in suo nexu et ordine, sibi tamen non videri volunt, quod ab internis regantur, sed a semet; tales phantasiae seu insaniae sunt perplures, et ex perpluribus causis oriuntur, quare, quamdiu in iis sunt, constituunt talia seu externa, cumprimis cutes et membranas, quae agunt contra interna; ex hac nostra tellure sunt plurima pars talium, nam nunc orbis noster in externis est, et imperat fere internis, et quantum imperat, in tantum in altera vita cruciatur, usque dum tales phantasiae moderatae sint, ut aequilibrium constituant, nec prius admittuntur agere tales membranas, sed sunt extra seu infra corpus maximum, nempe in terra inferiorum, et locis variis inferni, a quibus desumuntur, et elevantur, ut constituant talia {a}, in quibus, quia ibi vexationes quoque perplures sunt, dum perficiuntur, adhuc interius promoventur, sic in coelum, nam membranae omnes evadunt perfectiores, quo ad interiora et intimiora magis; imo nihil in corpore humano datur nisi ex membranis, inde formae sunt organicae, quae actuantur a sanguine et spiritu, qui quoque sunt formae, organicae, sed activae respectu aliarum, in quibus usque nihil vitae, quae non a Domino; activa vitae vocantur coelestia, passiva vitae spiritualia, et sicut coelestia, seu amor, regere debet spiritualia, et non spiritualia coelestia, ita in corpore ea constituta sunt, sed influxus unius in alterum, qualis sit, quidem ex corporis organicis constare potest, sed quia vastissimi est operis, nusquam intelligi, nisi quae communissima, quantum inservire queant formandis ideis, quas Dominus implet et vivificat secundum usus, et finem. 1748, 27 Martius. @a h.e. externa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church