Spiritual Experiences (Buss) n. 1742

Previous Number Next Number See English 

1742. De spirituum ingressu in alteram vitam

Quum homo moritur, et in alteram vitam ingreditur, se habet vita eorum {1}, sicut cibus qui a labiis excipitur, et dein per os, fauces, pharyngem, in ventriculum derivatur, et quandoque in intestina, secundum cupiditates et phantasias, primum enim lenissime tractatur, nempe ab angelis, qui adsistunt, de quibus prius [1092-1109, 1115-20], quod simile est, ac dum cibus non visus, primum labiis molliter tangitur, postea immissus in os, gustatur a lingua qualis est, durus, mollis, austerus {2}, dulcis, sic tractatur quoque, sive ut mollescat sola puriori saliva, et exhalet inde in sanguinem, et sic eferatur ad aliquod organum, aut immediatius ad cerebrum, ubi in via castigatur leniter; mala ejus, phantasiae sic {a} quasi exterminantur, varie, sic tamen manent, et imitantur circulum, quem salivalis aqua facit, in digerendis: quidam domantur durius, nempe per dentes, quorum crustae a phantasiis oriundae tales sint, ut quasi disrumpi debeant; sic demittuntur quasi per aesophagum in ventriculum, ubi per varios modos tractantur, ut usum praestent; qui adhuc duriores sunt, in intestina detruduntur, et tandem in rectum, ubi primum infernum, et qui sic non domantur, in infernum ut coenum ejiciuntur, inque inferno manent, usque dum domati {b} sunt. 1748, 27 Martius. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. auster$ @a intellexerim sic phantasiae$ @b = domiti$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church