Spiritual Experiences (Buss) n. 1745

Previous Number Next Number See English 

1745. Quomodo se res habet, mihi quoque ostensum est, est quidam ex eorum turba, inter pejores, is adhaeret homini a tergo, sub occiput, et per eum agit turba ista, retrahendo hominis naturam, a bonis et piis, creando molestiam in iis, et simul blasphemias infundunt; talis a me perceptus, manifeste sentitus, et cum eo loquutus sum, dicens quod a turba ista ibi detineatur, ut per eum, ut per subjectum commune, similia patrentur; retrahebar non modo cervice ad sensum, sed etiam a cogitatione et intellectu eorum, quae scriberem, tum ab affectione eorum {1}, insinuabaturque, quod desisterem, praeter plura. Ut perciperem quomodo se habeat res, hoc mihi repraesentatum in quodam spiritu, ad quem talis, instar nubis obscurae, appulit, seque conjecit in tergum ejus, cui ab occipitio adhaesit, qui statim fassus molestiam molestissimam. @1 ms. ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church