Spiritual Experiences (Buss) n. 1754

Previous Number Next Number See English 

1754. Quod sint qui terrores incutiunt

Sunt spiritus, qui suis viribus fidunt, quibus quandoque permittitur inducere terrores, et quidem tales, ut nullus credere possit, quod tales terrores inducuntur; iis imprimis repraesentare brachium permittitur, quod brachium nudum apparet, in vario positu, secundum varietatem, tale brachium hoc secum habet, quod imprimat animae aut spiritui talem terrorem, ut fassi sint, qui nullum in vita terrorem habuerint, [quod] inde acceperint talem, ut exprimi nequeat; mihi {1} quoque semel ostensum est, cum terrore, quo eram perculsus per aliquod tempus postea, nam apparuit, sicut potuisset confringere ossa et medullas; imo si permitteretur, quoque id efficeret, quod quidem incredibile est, quia a spirituum mundo, sed usque est verum, phantasia enim spirituum, talem effectum haberet. Terrores tales inducuntur a spiritibus, qui fidunt sibi, quod nihil non efficere possint; sed haec quia credi nequeunt, exponantur prudenter, ne homines putent fabulas seu nugas narrar {2}i. @1 ms. misi$ @2 ms. narari$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church