Spiritual Experiences (Buss) n. 1755

Previous Number Next Number See English 

1755. In spirituum mundo talia callent, et si liceret iis magicas tales artes exercere, facile inducerent mentibus hominum credere, quod miracula essent, nam effectum habent ea in materialia, et corporea, inde magiae Aegyptiorum, inde artes diabolicae, de quibus passim, inde miracula falsa, quae sunt diaboli, et quae fuerunt magorum Aegypti, sic in multis aliis, tum in iis, de quibus mox prius [1752-53], de visionibus, quae sunt illusiones.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church