1757. Quod fides intellectualis sit modo res memoriae
Cum animabus quibusdam [loquutus] {1}, qui in vita corporis putabant se habuisse fidem, seu quod fides intellectualis salvaret, seu salvifica esset, nec inde desistere vellent-ex {2} eo, quod statuerint, solam fidem salvare, et {3} [quod salvatio] inde consequeretur, qualiscunque {4} vita eorum esset, sicut plures opinantur-iis {5} datum est dicere, quod talis fides nusquam salvificet, quod non sit fides, quia vita eorum monstrat, quali fide sunt, et quod sic talis fides esset modo res memoriae, nihil producens; cum vita fidei sit amor a Domino; cumque legissem ea quae apud Marc. XII: 28, quod scriba quidam interrogaret, quodnam primarium praeceptum?" [hoc] quaerebam, quia scriba quoque idem credidit, sed usque intellectualiter, non in vita sua, nam legitur, quod "tentavit Jesum" [Matth. XXII: 35, Luc. X: 25]-tunc {6} datum est iis percipere, quod sit modo cognitio, quae nequaquam salvat, nisi [quis] etiam talis sit opere, ut amet proximum sicut semet. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. vellent, ex$ @3 ms. salvare; et$ @4 ms. consequeretur; qualiscunque$ @5 ms. opinantur, iis$ @6 ms. Jesum, tunc$