Spiritual Experiences (Buss) n. 1758

Previous Number Next Number See English 

1758. Quod Dominus noverit et disponat omnia in Universo Coelo, et in mnibus terris, et singularissima

Hoc constare quoque potest ex corpore humano {1}, [quod] in ejus {2} visceribus, cavis, membranis, intus et extus, sint fibrae sensibiles, tanta copia, ut nihil usquam praeterire queant, quin percipiant; quod in ventriculo similia, quod in hepate, in pulmone similia, satis constat, fibrae sunt organice varie formatae, inde anima hominis novit quicquid ubivis in corpore mutatur, et percipit, et secundum perceptionem istam disponit singula, ac inducit convenientes status ad medendum iis, quae inordinata sunt. @1 ms. humino$ @2 ms. cujus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church