1759. Quum talia {1} in corpore animali sunt, et nihil non ad animam animalis pervenit, et inde convenienter omnia in communi, et singula in particulari disponuntur, quid non in homine maximo, in coelo, et quae a coelo dependent, cum Dominus est vita omnium, et singula se habent sicut in perfectissimo homine! quare Solus est Dominus, quia Solus vita, et sic omne in omnibus, Qui omnia et singula percipit, et disponit, ac ordinat, ut omnia et singula secundum leges se habeant, inde enim salus omnium, et conservatio omnium in universo dependet. 1748, 28 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. tale$