1760. Id commune est in spirituum mundo, quod non possint credere, Dominum omnia et singula scire posse, quae aguntur in Universo, tam Coelo, quam Mundo, quam in omnibus terris, etiam singularissima, in omnibus et singulis, nam ii sicut homines spectant talia ab inferiori, quia ex mente sua naturali, sic finitissima, cui non nisi impossibilitates objiciuntur, sed cum toties iis dixi, ac per ideas repraesentabatur, quod sic praedicari posset de anima in corpore, quod illa nec scire, et si non sciat, non disponere possit omnia et singula in suo corpore, ee mederi singulis, quae eruditi adscribunt naturae, sed perverse et male, quia ex Domino omnia; tum [cum] quoque dictum, quod sola voluntas hominis disponere, et quasi scire possit, qui musculi, et fibrae motrices ad unam actionem concurrent, quorum millia, imo myriades sunt, sparsim electae per totum corpus, et [cum] hoc iis repraesentatum, [et interrogatum,] quid non Dominus, Qui est Deus universi, et Sola vita?-tunc {1} nihil potuerunt respondere, nam impossibilitates disparatae sunt. 1748, 28 Martius. @1 ms. vita; tunc$