1761. De vulneribus, et spuriis tuberculis, quae innascuntur pleurae, et pericardio, seu quinam ea constituunt
Sunt quidam in mundo, qui per mera artificia, ac mendacia vitam agunt, nempe, quodcunque intendunt, ut obtineant utuntur mendaciis, ex quibus mala, proinde quaerunt fines, per media mala; sicut, quae mihi per vivam experientiam, ostensa sunt, innocuos adhibent pro ministeriis persuadendi de iis, quae obtinere intendunt et cupiunt; tum quod mentiantur, variis modis, ac inducunt personas, qui {1} nihil tale sciunt, quod ita dixerint {a}, inde cum vulgantur [mendacia], inimicitiae, et aversationes, nam agunt clanculum, et prohibent, caventque variis modis, ne ii id sciant; haec mihi per vivam experientiam ostensa sunt, pro subjecto usi sunt quodam, qui talis non erat, nempe ut sic per innocuum persuadeant; tunc adhibuerunt, per inductionem ac imitamen, quae familiaria sunt in spirituum mundo, quaeque nonnita describere locus adhuc est, ut {2} sic persuaderer de iis, quae intendebant, sic ut nulla suspicio esset, quod ab iis, verbo, malis mediis utuntur, ad finem quemcunque perveniendi, media sunt dolosa, mendacia, et artificiosa, ex quibus perplura mala erumpunt: sui amoris seu fastus causa talia machinantur, quique tales sunt, in singulis, quae intendunt, similia exercent. @1 ms. qui$ @2 ms. est; ut$ @a h.e. ut affirmarint$