Spiritual Experiences (Buss) n. 1769

Previous Number Next Number See English 

1769. Qui in fide, sciat et percipiat, quod a semet non vivat

De perceptione vidd alibi [891-902, 1405-09], ex scientia idem constat, nempe quod homo neutiquam a se vivat, sicut hodie spiritibus per ideam universalem, monstravi, cum enim homo sit modo particula in maximo homine, et nihil usquam sit in homine, cui non aliquid correspondeat ex maximo, sequitur manifeste quod non ex semet vivat, sed ex omnibus et singulis in coelo angelorum, et in mundo spirituum {1}, qui excitant ea, quae cogitat homo, et cum omnes sint modo organici, et Solus Dominus Vita, sequitur manifeste, quod homo non vivat ex se, praeter {2} quod a viva experientia, quod dum spiritui subtrahuntur ii, cum quibus in societate proxima est, tunc est quasi mortuus, et nihil quicquam potest, nec cogitare, nec agere. 1748, 28 Martius. {3} @1 ms. spiritum$ @2 ms. se. praeter$ @3 in sinistro margine hujus paragraphi apparet in ms. linea verticalis undulans$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church