Spiritual Experiences (Buss) n. 1770

Previous Number Next Number See English 

1770. Quod magna fallacia sensus sit, quod homo putet semet ex se vivere, trahit originem ab amore sui, qui cum regnat, nulla dari potest fides in Dominum, quae sola, quia Dominus Solus, facit [eum] id et scire et percipere: utque id clarius constaret spiritibus, nam vere angeli id sciunt et percipiunt manifeste-scire {1} est quasi extra eos, percipere, est intra eos-monstratum {2} est iis per experientiam, quam vix ausim proferre, quia nemo vix credere possit, sed quia frequenter facta, solum narrare velim, quod dum spiritus aliquis intendit gressui alicujus equi, et simul tunc loquatur, quod audiatur prorsus sicut ungulae gradientis equi loquerentur, qua experientia quandoque indignati sunt spiritus, dum simul cogitatum, quod haec sensus fallacia, similis sit fallaciae, quod omo putet ex se vivere. 1748, 28 Martius. Cuicunque enim sono, sicut impulsibus malleorum, aliisque adplicant attentionem, et dirigunt auditum cum imaginatione, similiter loquela auditur, non quod ibi sit loquela, sed quod talis sit fallacia, ut non sciri aliter possit, quam quod loquatur. @1 ms. manifeste, scire$ @2 ms. eos, monstratum$

De jure naturae

1770a. Mirantur angeli, quod in hac tellure eruditi, ut se vocant, quod disputent, ac litigent quoque de principiis juris naturalis, quodque plerique derivent ea a semet, proinde ab amore sui, suorum, et suarum possessionum, non autem sicut universum coelum ab Amore Domini, et sic ab amore erga proximum, sicut erga semet; cum tamen Dominus id principium vocaverit "primarium omnium praeceptorum" [Marc. XII: 29-31], ac praeterea, quod quicquid in coelo, et quicquid in mundo, ac in tellure id dictet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church