Spiritual Experiences (Buss) n. 1790

Previous Number Next Number See English 

1790. [VOLUMINIS SECUNDI pars altera, continens paragraphos ab 1790 ad 3427 numeratas] {1}

De Oratione Dominica

Cum legitur oratio Domini, quae in se comprehendit omnia coelestia et spiritualia, tunc infundi possunt in singula, tantum, ut coelum non capax sit ea comprehendere, et quidem secundum cujusvis capacitatem, ac usum; quo interius ac intimius vadit, eo copiosius seu abundantius, quaeque in coelis intelliguntur, in inferioribus non comprehenduntur {2}, sunt quasi arcana iis, quaedam solum {3} fide intellectuali comprehensibilia, quaedam ineffabilia, quo plus ideae coelestes, quae omnes {4} a Domino veniunt, inferius descendunt, seu in hominem inferioris indolis, eo magis clausum apparet, tandem ut sit quasi quoddam durum, in quo pauca vel nihil praeter sensum literae seu ideas vocum; inde ex oratione Domini dabatur cognoscere, quales animae fuerunt in vita corporis, quoad doctrinam fidei eorum, cum iis concedebatur suum sensum habere {5}, dum orabatur. 1748, 1 April. Sic a corporeis sursum seu introrsum crescit idea, et quidem in indefinitum, in quovis gradu, ita per indefinitates in se multiplicatas in interioribus, et sic porro in intimioribus, tum similiter in intimis. {6} @1 vide praefationem hujus voluminis$ @2 ms. comprehunduntur$ @3 in ms. solum aliena manu et erronee in sola mutatum est; vide annotationem 4$ @4 hoc verbum stilo alieno attactum est; vide annotationem 4$ @5 haec vox in ms. manu B. Chastanier in litterae mutata est$ @6 hic articulus pertinet chronologice post 1795, ubi invenitur in ms. De Oratio[ne] oblitum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church