1791. De iis qui constituunt pituitam in Cerebro
Sunt quoddam genus spirituum, qui quia dominari volunt, et soli regere hominem, excitant inter alios spiritus inimicitias, imo pugnas usque ad insanias, nam pugnant inter se ii spiritus, quos excitant, sicut infensissimi hostes, et quidem ii, quos norunt adesse; vidi tales pugnas, et miratus sum, quaesivi quidnam esset, dicebatur, quod tale genus spirituum sit, quod ttlia excitant, quia soli imperare volunt.