Spiritual Experiences (Buss) n. 1792

Previous Number Next Number See English 

1792. Dabatur etiam loqui cum iis, qui statim dicebant, quod ii regerent, et docerent omnia, et plura, quam ulli alii, respondebam, quod tales spiritus insaniae sint, cum incipiant a pugnis et talibus; loquuti sunt mecum a superiori ad mediam altitudinem, supra frontispicium, loquela eorum talis erat, ut ex loquela de eorum animis, quod tales essent, judicare non potuissem, nam celeriter loquebantur, et satis cum flumine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church