Spiritual Experiences (Buss) n. 1793

Previous Number Next Number See English 

1793. Instructus sum, quod ii sunt, qui pituitam cerebri constituunt, quae obstruere solet laminam cribrosam, ut humor recrementosus cerebri, stagnet, inde hebetudines, et similes insaniae, et quod tale genus hominum sint, qui pro regula habent, ut dissidia et inimicitias causentur inter omnes alios, seu ut dicitur, qui dividunt, ut imperent,'' idque absque conscientia, ut multi politici, sic qui prudentiam in inimicitiis, intestinis pugnis et odiis, aliorum ponunt: suntque prorsus externi homines, quia obstruunt, ut dicebatur, respirationem per nares, quare ea determinatur per os, et sic in pharyngem, aliter ac solet esse via naturalis respirationis, quae est per nares, ob causam concordantiae cerebri et ejus animationis cum externis; ita rumpunt ii communicationes interiorum cum exterioribus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church