1794. Cum percepi, quod ii nihil minus quam verae fidei essent, loquutus sum cum iis dicens, num sciant, quod nunc in altera vita sint, ubi aeternum victuri, unus eorum nolebat ut id dicerem, nempe pro caeteris, quos forte seducere voluit, dicebam, quod in terra, dum ibi vivebant, aestimari potuerint sapientes inter stultos, at hic sunt insani inter sapientes, quod iis displicebat, continuans, quod regimen coeli consistat in amore mutuo, unius erga alios, inde ordo et regimen tot myriadum, at apud tales, dissidia et divortia sunt; qualia producunt extra se, talia habent intra se; dicebant quod aliter esse nequeant, respondi quod id traxerint a vita in corpore, qui aliter esse nequeunt, dum talia crediderint, et exercuerint. 1748, 30 Martius.