Spiritual Experiences (Buss) n. 1795

Previous Number Next Number See English 

1795. De malitia quorundam spirituum

Malitia spirituum consistit in eo quoque, quod non solum inducant cogitationes et loquelam homini, sed etiam responsionem, sic ut homo nihil aliud sciret, quam quod is respondeat, responsum nempe ad eorum favorem, quod per vivam experientiam multoties expertus, et spiritus increpavi {1}, hoc ab usu edocti sunt, nam sic sciunt homines facillime seduci, sic ut agant hominem quasi totum, in loquendo et respondendo; insimul etiam inspirant cupiditates tales quae favent responsioni, sic ut homo nequaquam scire possit, quin is sit, dum enim in cupiditate, in vita ejus est, et credit quod is sit, talis malignitas est spirituum quorundam, quod per experientiam confirmare pro certo possum, nam loquuti sunt mecum per multum temporis, et de iis eos increpavi {2}. 1748, 30 Martii. @1 ms. increpavit$ @2 ob causam nobis ignotam, forte ad firmandum sensum, est exitus hujus verbi sublineatussin ms.; cf. annotationem mox supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church