Spiritual Experiences (Buss) n. 1796

Previous Number Next Number See English 

1796. Quomodo repraesentantur naturalia angelorum coram spiritibus

Qui angeli sunt, non reflectunt ita super ea, quod vestibus induti sint, sicut {1} animae recentes, qui in vita corporis, multum delectaverant se ornatu vestium, ii in altera vita ex phantasia, dum ii reflectunt, putant se indutos similibus ac in vita corporis, in quibus placuerint, tales indeae tam iis vivae sunt, ut cum dixerim iis, quod non vestibus in altera vita induantur, tunc omnes, quaecunque recens e vita venerunt, miratae sint, et non nisi erat phantasia quorundam, ut putarent se tactu sentire posse, quod vestibus induti essent, sed phanbtasia ista tempore abolentur, et sic venit idea alia, quae fere nulla est vestium, vix corporum, ut vocant. @1 ms. spiritus,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church