Spiritual Experiences (Buss) n. 1824

Previous Number Next Number See English 

1824. Nec quicquam erat, quod in aliis percipiebant, quod non carperent intra semet, et pervertere conarentur, et quicquid apud me, quod placebat, cui non vellent favere, nam mihi imperare studebant; apud spiritus, omnes eorum conatus sic in lucem veniunt, nam tunc agunt ex sua indole, quae manifestatur, in qua tales sunt, et tam solerter agunt, dum spiritus, ut nullus induci possit credere; tunc enim non obvia sunt externa: momento vident, percipiunt, pervertunt, favent; quod nihil vitae, quod dolosum, quod astutum inest, tam evidenter patet spiritibus probis, magis angelis, ut nihil fere lateat: nam visio spiritualis id secum habet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church