Spiritual Experiences (Buss) n. 1825

Previous Number Next Number See English 

1825. Quod impleantur omnia fidei ab intimis

Spiritibus dictum est, quod nequaquam aliter se habere possit coelum, seu coelestia ac spiritualia, quae sunt fidei in Dominum, quam sicut omne quod in regno animali est, et omne quod in regno vegetabili: ab intimis, seu iis quae remotissima sunt a sensibus, procedunt singula, quae in utroque regno talia sunt, ut nusquam concipi queant; quousque oculus perspicillis {a} penetrat, usque plura detegit, mirabilia, et ea sunt modo in gradu infimo, paulum in interiori; absque principiis ab intimis, quae sunt omne in inferioribus ordine, nihil usquam existeret, et subsisteret, et nihil tale foret, inde vita ab intimis init; similiter ideae singulae hominum, spirituum et angelorum, qui a Domino ducuntur, in interioribus primum incipiunt mirabilia, et incredibilia. 1748, 2 April. @a J.F.I. Tafel: "i.e. vitris ocularibus, hic pro microscopiis"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church